monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10 > sectio 10 > hlw17.272 > Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p5, II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. ) > sectio 16 > sectio 15 > sectio 22 > sectio 12 > sectio 133 > bnf10439.176 r > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 134
Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies iam in monumento habentem, et sorore attestante iam fetentem. Quia pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrior necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Quod occulte volens ostendere Dominus, iacentem in conclavi mortuam, modesta lenique voce resuscitat, dicens: Puella, surge.